

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 13: Versus 30
Sinite.Hoc videtur contrarium illi apostolico:Auferte malum ex vobis[I Cor. 5.]. Sed sicut inter lolium et triticum quamdiu herba est, parum distat: ita monet Dominus ne de ambiguo judicemus, quod Dominus in die judicii non suspiciose, sed manifeste damnabit.In patiendo justitiam meditemur: in judicando justitiam non negligamus.Et in tempore.Qui longanimiter tulit per justitiam, digna retribuit: discretae enim sunt virtutes, sed non contrariae.Et alligate.In hac vita non est alligatio, alioquin non tot ab errore resipiscerent.